Prescripsit Romana ecclesia : tace, nefaria lingua!
Prescriptionem, que fit de rebus mutis atque irrationabilibus,
ad hominem transfers, cuius quo diuturnior in
servitute possessio eo est detestabilior. Aves ac fere in
se prescribi nolunt, sed quantolibet tempore possesse,
cum libuerit et oblata fuerit occasio, abeunt: homini
ab homine possesso abire non licebit? 91 Accipe, unde
magis fraus dolusque quam ignorantia Romanorum
pontificum appareat utentium iudice bello, non iure,
cui simile quiddam primos pontifices in occupanda
urbe ceterisque oppidis credo fecisse. Parum ante me
natum (testor eorum memoriam, qui interfuerunt) per
inauditum genus fraudis Roma papale accepit imperium
seu tyrannidem potius, cum diu libera fuisset. Is
fuit Bonifacius nonus, octavo in fraude ut in nomine
par (si modo Bonifacii dicendi sunt, qui pessime faciunt),
et cum Romani deprehenso dolo apud se indignarentur,
bonus papa in morem Tarquini summa
queque papavera virga decussit. Quod cum postea, qui
ei successit, Innocentius imitari vellet, urbe fugatus
est. De aliis pontificibus nolo dicere, qui Romam vi
semper oppressam annisque tenuerunt, licet quotiens
potuit rebellavit ut sexto abhinc anno: cum pacem ab
Eugenio optinere non posset nec par esset hostibus,
qui eam obsidebant, et ipsa papam intra edes obsedit
non permissura illum abire, priusquam aut pacem
cum hostibus faceret aut administrationem civitatis
|
|