Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 213

Corradi cancellarii loquutio ad proceres regni> ***


Quos ***
Et que dictarat ***
Sit licet immanis commissi sarci<na fraudis>,
Hec Augustali fit pietate minor.
Sic igitur servate fidem, ne sera cicatrix
Vulnus in antiquum rupta redire queat.
Nam meus Augustus, qui lites diligit, odit:
Mites et puros more Tonantis amat.
Ne quis ob exilium, quod dudum pertulit in se,
Elatus rediens civibus esse velit.
Cesaris oceanum superat clementia magnum,
Et tamen illius commovet ira deos.
Si quis Tancredum nimium dilexerit olim,
Quid, nisi per vanas brachia movit aquas?
Vivit in Augusto pietas et gratia crescens
Et gladius vindex, vivit et hasta potens.

315




320




325




330
Torna all'inizio