QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. Utrum sine gratia homo aliquod bonum facere possit;
2. Utrum sine gratia possit homo vitare peccatum; 3. Utrum homo sine gratia
possit mandatum legis implere; 4. Utrum sine gratia, saltem gratis data,
possit se homo ad gratiam praeparare; 5. Utrum sine gratia possit homo scientiam
veritatis habere.
ARTICULUS 1
Utrum homo possit facere aliquod bonum sine gratia
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo sine gratia nullum bonum facere possit. Quia, sicut
Ioan. 15, 5, dicitur a Christo discipulis: «Sine me nihil potestis facere». Sed
Deus non habitat in nobis nisi per gratiam. Ergo videtur quod sine gratia homo
nihil boni facere possit.
2. Praeterea, cogitatio boni praecedit operationem eiusdem. Sed dicitur
2 Corinth. 3, 5: «Non sumus sufficientes aliquid cogitare a nobis quasi ex
nobis». Ergo videtur quod multo minus sine gratia bonum operari possumus.
3. Praeterea, sicut dicit Augustinus ad Bonifacium Papam, non potest
homo aliquod bonum velle, nisi iuvetur a Deo qui malum velle non potest. Sed
adiutorium eius qui malum velle non potest, scilicet Dei, est gratia ipsius. Ergo
homo sine gratia bonum nec velle nec facere potest.
4. Praeterea, non potest homo esse iustus et bonus sine gratia. Sed in hoc quod
aliquis bona et iusta operatur, iustitia et bonitas hominis attenditur. Ergo homo
sine gratia non potest aliquod bonum facere.
5. Praeterea, nihil potest in effectum qui est ultra suam perfectionem. Sed boni
actus excedunt bonitatem naturalium potentiarum: quia computantur inter
magna bona, cum potentiae inter media bona computentur. Ergo homo per
potentias naturales sine additione gratiae non potest in bonam operationem.
SED CONTRA, nulli fit admonitio vel praeceptum de eo quod facere non potest.
Sed quotidie homines admonentur ut bona faciant. Ergo bona facere est in
eorum potestate, etiam sine gratia.
Praeterea, secundum Damascenum nulla res destituitur
propria operatione. Sed bona operatio hominis est propria eius, idest secundum
rationem ordinatam, sicut et malum hominis est contra rationem esse, ut
Dionysius dicit. Ergo homo per se sine gratia adiuncta potest
in bonam operationem.
|
|