Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 6


requiratur tanta prudentia in regimine familiae, quanta
in gubernatione civitatis et regni: ordine naturali decet
regiam maiestatem primo scire se ipsum regere, secundo
scire suam familiam gubernare, tertio scire regere
regnum, et civitatem. In primo autem libro in quo agetur
de regimine sui, sunt quatuor declaranda. Nam Primo
ostendetur in quo regia maiestas debeat suum finem, et
suam felicitatem ponere. Secundo quas virtutes debeat
habere, tertio quas passiones debeat sequi. Quarto quos
mores debeat imitari. Nam cum bene vivere, et bene
regere seipsum, esse non possit nisi quis se det bonis actibus,
et bonis operibus regulatis ordine rationis: volens tractare
de regimine sui, oportet ipsum notitiam tradere de
omnibus his quae vult Philosophus 2. Ethic. proficuum esse morali
negocio, scrutari ea quae sunt circa operationes, quomodo
faciendum sit eas. Operationes autem nostrae ex
quatuor (quantum ad praesens spectat) videntur oriri, et
diversificari, videlicet, ex finibus, habitibus, passionibus, et
moribus. Nam cum finis sit operationum nostrarum principium,
secundum quod quis sibi alium et alium finem
praestituit, alia et alia operatur. Ad sciendum ergo quae
operari debemus, maxime proficuum esse videtur, quem
finem nobis praestituere debeamus. Rursus quia (ut dicitur
2. Ethicorum) signum generati habitus, est delectationem,
et tristitiam fieri in opere, secundum quod alios
et alios habitus habemus, in aliis, et aliis actibus delectamur.
Tertio diversificantur actiones, et opera non solum
ex finibus vel ex habitibus, sed etiam ex passionibus. Nam
aliter, et aliter passionati, aliter, et aliter operantur. Videmus
enim quod quia timor, et disperatio non sunt eadem
passio cum spe, timentes, et desperantes de victoria, turpiter
agunt, et dimittunt aciem, et fugiunt de bello: sperantes
autem se vincere, invadunt bellantes, et aggrediuntur
hostes. Quod ergo dictum est de spe, et timore, intelligendum

Torna all'inizio