cum meo spiritu tradere hujusmodi Satanae  ( ibidem ).  
In secunda vero laudantur, et ut magis ac magis  
proficiant commonentur. Galatae vero jam nullius  
criminis arguuntur, nisi hujus tantum quod callidissimis  
pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane  
nulla reprehensione, sed multa laude sunt digni,  
quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses 
etiam multo magis collaudantur, qui nec audire  
quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses  
nihilominus in duabus epistolis omni laude prosequitur,  
eo quod non solum fidem inconcussam servaverint  
veritatis, sed etiam in persecutione civium  
fuerint constantes inventi ( II Thes.  II, c.). Colossenses  
autem tales erant, ut cum ab Apostolo visi  
corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur:  
 Etsi corpore , inquit,  absens sum, sed spiritu  
vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum  
( Col.  II, a.). De Hebraeis vero quid dicendum est?  
quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati  
sunt, imitatores facti esse dicuntur. Sicut ipse ait:  
 Et vos fratres imitatores facti estis Ecclesiarum Dei  
quae sunt in Judaea. Eadem enim passi estis et vos  
a contribulibus vestris, quae et illi a Judaeis  ( I Thes.  II, c.).  
Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat  
dicens:  Nam et vinctis compassi estis, et rapinam  
bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis,  
cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam  
( Heb.  X, 34).
  |  
  |