Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 131


ac non potius uiuificatricem esse, quia facta est propria uerbi
uiuificare ualentis, anathema sit
. Quid manifestius audire
desideras, si studiosum noue contentionis animum, studio [429]
antique pacis omittas? Non est ut sancta synodus definit hec caro
alicuius de uulgo hominis, non iusti et sanctificati hominis,
sed potius cui ipse unitus id est incarnatus est dei et hominis.
Quod uero ait benedictiones mysticas, sic dictum accipe quasi
diceret secretas. Mysterium namque sicut beatus Augustinus in
libro de catecizandis rudibus dicit, a secreto nomen accepit.
Quid enim secretius quam panis uinique speciem conspicere, saporem
gustare, tactum sentire, et tamen mirabiliter operante
deo ueram carnem uerumque sanguinem credere, comedere, bibere?
Has et huiusmodi scripturas per totum fere diuinarum litterarum
corpus sparsim diffusas, si amoto inanis iactantie appetitu
pro intentione uite eterne humiliter legeres, si inter legendum
effusis ad dominum precibus impetrata diuina gratia
intelligeres, si ea que ad litteram accipi et ea que spiritualiter
oportet intelligi christiana cautela distingueres, procul dubio
crederes quod uniuersalis ecclesia credit, predicares quod apostolica
doctrina in tota mundi latitudine predicandum instituit.
Carnem scilicet ac sanguinem domini nostri Iesu Christi et ore
corporis et ore cordis, hoc est corporaliter ac spiritualiter manducari
et bibi. Corporali siquidem ore corporaliter manducamus
et bibimus, quotiens de altari dominico ipsum dominicum corpus
per manum sacerdotis accipimus. Spirituali uero ore cordis
spiritualiter comeditur et hauritur, quando suauiter et utiliter
sicut beatus Augustinus dicit in memoria reconditur quod unigenitus
dei filius pro salute mundi carnem accepit, in cruce pependit,
resurrexit, apparuit, ascendit, uenturus in die iudicii dignas
singulis mercedes rependere pro suis operibus. Que commestio
tunc est utilis pauperibus Christi si ad tanti diuitis tam

Torna all'inizio