Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 92


causa fornicationis. Et addidit de tribus eunuchis, monens: “Qui potest capere, capiat
castitatem”. Et cum inponeret manus pueris oblatis, ait: “Talium est enim regnum celorum”. Post
hec rediit in Galileam, quia Iudei querebant eum occidere. In illo tempore quidam asserens
se filium Dei quosdam seduxerat de Galyleis, quos duxit in montem Garizim. Unde proponebat
se celum ascensurum, dum sacrificarent ei. Superveniens Pilatus occidit eum cum sacerdotibus.
Cum itaque reputarent eos ideo periisse, quia nequiores essent ceteris Galyleis, ait
Dominus Iudeos non minus sceleratos et eos perituros, sicut perierunt XVIII viri oppressi a turre,
quam edificabant in Syloa; et ad hoc dixit eis similitudinem ficulneae non facientis fructum.
Cumque doceret sabbatis in synagoga, erexit mulierem, quam inclinaverat spiritus infirmitatis XVIII
an[nis]. Et cum redargueretur, quod in sabbatis curaret, respondit: “Unusquisque vestrum
solvit bovem aut asinum in sabbato, et filiam Abrahe non oportuit curari die sabbati?” Tunc
accesserunt quidam dicentes: “Vade hinc”, scilicet de Galylea, “quia Herodes querit te occidere”.
Et ait illis: “Ite, dicite vulpi illi: Ecce demonia eicio, sanitates perficio hodie et cras, et tercia die
consumor”. Et ascendit Dominus ad diem festum scenophegie, licet dixisset fratribus, quod
non ascenderet; ubi cum multa contra Iudeos diceret, dicebant ei: “Demonium habes”,
et querebant eum apprehendere, et multi crediderunt in eum. Cuidam vero dicenti: “Magister,
dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”, respondit: “Quis constituit me iudicem inter vos?”
et monuit cavere ab omni avaricia, proponens similitudinem de divite, qui deliberabat horrea
ampliare. Cui Dominus: “Stulte, hac nocte repetam animam tuam a te; que parasti, cuius erunt?”
Post hec cum diceret multa de se et contra Iudeos, tulerunt lapides, ut iacerent in eum,
ipse abscondit se. Et preteriens vidit hominem cecum a nativitate sua, cuius oculos luto facto
de saliva linivit et misit eum ad natatorie Syloe, et lavit. Et occurrit ei adolescens in via dicens:
“Quid faciam, ut habeam vitam eternam?” Cui Iesus ait, ut mandata servaret, et addidit, ut
venderet omnia et daret pauperibus. Ille vero tristis abiit. Et ait Iesus: “Facilius est camelum
per foramen acus transire quam d[ivitem] in[trare] r[egnum] c[elorum]”. Cui Petrus: “Ecce nos
reliquimus omnia et secuti sumus te, quid erit nobis?” Cui Iesus: “Sedebitis super sedes XII, iudicantes
XII tribus Israel”. Audientes avari, quod disputaret de contemptu mundi, deridebant eum.
Ideoque proposuit eis exemplum de divite purpurato et Lazaro mendico. Ad discipulos autem
proposuit parabolam de villico iniquitatis, concludens: “Facite vobis amicos de mammona iniquitatis”.
Et addidit de servo, qui vapulandus est multis vel paucis. Item proposuit
similitudinem de patrefamilias, qui conduxit operarios in vineam suam. Et factum est, cum intraret
in domum cuiusdam principis Phariseorum sabbato manducare panem, sanavit ydropicum, et
ad invitatos dixit parabolam de invitante et invitatis. Invitantem monuit ad misericordiam,
invitatos deterruit a superbia. Facta sunt encenia in Ierusalem, et yems erat. Et tunc
ambulabat Iesus in porticu Salomonis, ubi cum loqueretur, Iudeis ait: “Ego et pater unum
sumus”. Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum, et tamen exivit a manibus eorum.
Anno XVIII imperii Tyberii Cesaris abiit Iesus trans Iordanem, ubi nuntiatum
est de Lazaro, et ait discipulis: “Eamus iu Iudeam iterum”; qui dixerunt: “Iudei volebant te
lapidare, et tu vadis illuc?” Quibus ait: “Nonne duodecim sunt horae diei?” Venit ergo Bethaniam,
ubi Lazarum suscitavit. Collegerunt [ergo] pontifices et Pharisei concilium dicentes: “Si dimittimus
eum sic, venient Romani et tollent nobis locum et gentem”. Et Cayphas pontifex ait:

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio