Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 94


II 127

Non revocamus in dubium sic vos Cesaris urgeri negotiis, quod de pastoralis officii debito pro voto
satisfacere non potestis ad presens. Speramus tamen in Domino, quod nacta opportunitate pro
tempore manus mittetis ad fortia, in futuro supplentes, quod omittitur in presenti. Ad hec quia de
cari vestri continentia certificari petiistis, accipite nos post egritudinis minas per Dei gratiam sentire
blandimenta salutis.

II 128

Ad illum, qui nos misit, in proximo reversuri illud nihil, quod fecimus, breviter relaturi [sumus].

II 129

Venerabilem patrem .. Albanensem episcopum vobis olim ad devotionem Legionensis assumpsit
ecclesia, sed postmodum ad honorem et commodum ecclesia Romana promovit. Porro scio et experimento
cognovi, quod honoribus vestris sic totus insistit et ad utilitates sic votivus anhelat, quod et
presentat, quem in Legionensem concepit affectum, et exhibet, quem apud sedem apostolicam suscepit
effectum. Ecce prudens sinceritas, ecce sincera prudentia, quod, licet Terre Sancte subsidium
eundem absentet ad tempus, ne tamen vestris videatur abesse negotiis, providit, per quos exhibeat se
presentem, inter quos vices eius suscepisse me fateor iuxta posse. Ex hiis igitur assumpta fiducia
magnitudini vestre P. latorem presentium, nepotem ipsius episcopi, recommendo secure rogans,
quatenus, quem ad patruum geritis, in nepote monstretis affectum, quod procul dubio tanto ferventioris
dilectionis habebit indicium et purioris amicitie argumentum, quanto pauciores post terga
inveniuntur amici et rarior occurrit affectio, que absentem prosequatur amicum. Verum ut intelligat
excellentia regia, quid preces eliciat, et admissio precum, quantum obligationis inducat, palam loquor
et de plano confiteor, quod idem episcopus post Deum statui meo dedit initium deditque
progressum. Ad hec, cum firmiter teneam et nullatenus dubitem, quod, quantum in vobis fuerit, in
hoc inveniet petitio nostra favorem, si aliunde, quod absit, imminere videritis difficultatis obstaculum,
providentia vestra rescribat, quo valeat studio quave cautela repelli.

Torna all'inizio