non est adeo similis nec propinqua, hoc modo: 'Quid in mortem
nos impulerit, quis causa nostre salutis venerit, quare Christus
passus fuerit, quem, qualem et quantum hostem devicerit, vobis
volo per ordinem declarare' (12) (similia enim sunt que nascuntur
ab hoc nomine 'quis' vel 'qui'); (13) similiter potest dici:
'Videte, patres conscripti, ne sitis huius astutia circumscripti'.
(14) Fit quandoque per casuum commutationem, ut: 'Christus
fuit incarnatus de utero virginali; Christi batismus nostrum
baptisma sacravit; Christo morienti victoria mortis cessit; (15)
Christum resurgentem immortalitatis gloria illustravit; Christe,
rex glorie, ad patris dexteram ascendisti; a Christo rege regum
spiritus sanctus missus apostolos inflamavit'. (16) Similiter fit
per diversa nomina, casibus commutatis, ut: 'Petrus fuit princeps
apostolorum. Pauli, doctoris gentium, summa fuit auctoritas.
Iohanni sunt secreta celestia revelata'.
(17) Et notandum quod tres predicti colores, scilicet similiter
cadens, similiter desinens, annominatio, habent multum leporis
et festivitatis sed parum pulcritudinis et dignitatis. (18)
Unde, cum veritatem dicimus, est rarius his utendum, quia videntur
elocutionem reddere puerilem; tamen, si raro incidant,
sunt accepti. (19) Et iste color paranomasia vocatur.
|
|