: Graphia aureae urbis

Paragrafo 2


2. Ianus vero filius, una cum Iano, filio Iapheth, nepote suo, et Camese
indigena, civitatem Ianiculum construens, regnum accepit.
Camese vero carnis universae viam ingresso, ad Ianum solum
regnum relatum est. Hic cum iam dicto Camese apud Transtiberim
palatium construxit, quod Ianiculum appellavit, in eo scilicet
loco ubi nunc ecclesia Sancti Iohannis ad Ianiculum sita est.
Ipse vero in palatio, a se in Palatino monte constructo, regni
sedem habebat; in quo omnes postea imperatores et Caesares
feliciter habitaverunt.

Torna all'inizio