Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 592


Quot, et quae sunt illa quae hostes potentiores reddunt,
et quot modis, et qualiter debemus
hostes invadere. Cap. XIV.

Ut dicebatur superius, quod hosti est proficuum, nobis
est nocivum: et econverso. Quaecunque igitur
reddunt hostes fortiores ad resistendum bellantibus, quia
illa sunt eis proficua, eorum opposita sunt eis nociva, et
reddunt eos debiliores ne possint impugnantibus resistere.
Quantum autem ad praesens spectat, possumus septem
enumerare, per quae hostes sunt fortiores contra impugnantes.
Primum est, si sint in acie debite ordinati. Nam
cum ipsa virtus unita, (ut etiam supra tangebatur) fortior
sit se ipsa dispersa: si hostes sint bene uniti et debite in acie
ordinati, si invaduntur, difficilius evincuntur. Secundum
quod reddit hostes fortiores ad resistendam, est locus. Nam
in uno loco hostes facilius se tuentur, quam in alio. Nam
in transitu fluviorum inter praecipitia montium, et inter
difficultates viarum si contingat hostes in tali situ reperiri,
difficilius se defendere poterunt:quia oportet eos sparsim
incedere. Quare sicut locus ineptus defensioni, si in
eo hostes inveniantur, reddit eosdebiliores ad bellandum:
sic locus aptus facit eos potentiores ad resistendum.
Tertium, est ipsum tempus. Nam tempore in quo ventus
est contra hostes, et in quo pulvis facies eorum percutit,
et in quo solares radii opponuntur eorum oculis,
difficilius possunt hostes resistere: tempore vero in quo
haec modo opposito se habent, hostes habiliores sunt ad
pugnandum. Quartum quod reddit hostes magis animosos
et magis promptos ad renitendum, est praevisio. Quia
quanto praevisi sunt et praesciunt pugnatorum adventum,
magis se muniunt, et minus terrentur ex eorum occursu.
Quintum autem, est debita et moderata quietatio. Nam

Torna all'inizio