VEL PETITIO
11 Hinc est utique quod discretionem vestram suppliciter rogito, quatinus concordiam diligatis, et discordie vitium unde plurima da[m]pna sequuntur penitus fugiatis.
10.
RESPONSIVA EIUSDEM
1 Gui(doni) dulcissima sibi dilectionis unitate coniuncto, vel: precordiali et intimo amico, vel: totius probitatis gloria excellenti, Mas. eius fidelis intimus, vel: suus dulcissimus socius, vel: a sui numquam dilectione cessare, vel: discere cupiens, vel: eius monitus obedire desiderans, salutem et intime dilectionis affectum, vel: constantiam, vel: intime societatis vinculum.
EXORDIUM
2 Consideratis vestre discretionis litteris, quibus videlicet me ad pristine dilectionis constantiam revocare voluistis, eas siquidem letanter suscepi, acceptas diligenter relegi, et perlectas memorie tenaciter commendavi.
EXORDIUM
3 Postquam vestrarum litterarum seriem summa diligentia intellexi, more sapientum et karissimorum amicorum vos esse locutum cognoscens, quamvis super eo de quo me vobis redarguere placuit essem minime corrigendus, continuo tamen vestris monitis et preceptis modis omnibus fui obedire paratus.
VEL EXORDIUM
4 Quamvis, amicorum karissime, pro vestri servitio dilectionis unitas me iugiter sollicitum esse constringat, tunc tamen precipue, quando vitia
|
|