post Gloriam repetatur. Pronunciato euangelio discooperiatur altare et
accendantur luminaria, sicut pridie ad Uesperas. Ad Te deum laudamus
duo mediocria signa pulsentur. Post lectum euangelium sacerdos in
chorum redeat in alba. Ad Laudes duo pueri breue responsorium, siue
sit propria hystoria siue non. Et ad Uesperas similiter. Ad Primam
pulsetur unum de maioribus signis; accendantur duo cerei ante altare
et per omnes horas usque ad Uesperas. Ad missam in choro omnes sint
albis induti praeter cantorem et eos qui secum erunt, qui etiam cappis
induti chorum regere debent. Ad Nonam pulsetur signum sicut ad
Primam. Antiphonas super psalmos ad Uesperas imponant iuuenes,
quibus cantor praecepit. Caetera agantur sicut ad Uesperas praecedentis
diei.
<DE INUENTIONE SANCTAE CRUCIS>
Ad priores Uesperas Inuentionis sanctae Crucis hymnus Vexilla regis .
In crastino inuitatorium et duo nocturna de martiribus, tercium de sancta
cruce. Cantica Domine audiui , quod diuidatur in tres Glorias : Prima
Gloria est ante uersum Pro iniquitate , secunda ante uersum Egressus es .
Ymnus ad laudes Lustra sex . Missa matutinalis de martiribus, maior
de sancta cruce. Psalmi ad Uesperas Dixit dominus. Confitebor. Beatus uir.
Laudate pueri ; hymnus Vexilla regis . |
|