Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 452

Tomus I


erumpere, ut irrigationem domesticae Vineae
translatam in alias diceret, ex quibus sic
labruscas colligo, quod de uvis famesco. Amen
dico tibi tales nescio, quanquam ex labruscis
non semper sit usus sterilis; dum vinum liquor
colorat pallidum, et in floris substantia gratum
saporat odorem. Caeterum non intelligo
unde locus fuerit, tam gravi querelae, ubi nil
sum conscius, quod inter amicos et proximos
in me debilitaretur affectus, quin
Jacobum Petri, et Petrum Jacobi profiterer.
Quae sane professio firmis provecta radicibus,
ita senuit olim in juventute, ut quotidie pubescat
in sene. Valeat ergo Petrus meus, et Vinea
mea, et quiescat in hoc calamus, ut inter
amicos et proximos vel vicinos, Petrus apud
me nulli scribatur secundus.
Cap. XLI.
In hac epistola magister Petrus de Vineis confitetur
se culpabilem, unde petit veniam.
Pater mi, quam terribilia in verborum
vestrorum sublimia mittis, quorum nec
tactus ardorem manus sustinent, nec oculi
possunt tolerare fulgorem, non sunt hominis
oculi lintei, nec humeri gigantei, quod sermonum
vestrorum profunditatem inspicere, et
sententiarum pondera valeant sustinere. Vix
aliquando postquam a vobis abfui, lingua vestra
se mihi levem exhibuit, vix se manus vestra

Torna all'inizio