25. LANFR.  Nescitis quod hi . Monet eos non ita  
currere debere, sicut qui in stadio currunt. Omnes  
enim currunt, sed unus accipit bravium. Fideles  
autem, si bene cucurrerint, omnes coronabuntur. 
26.  Qui in stadio currunt . Ego, inquit, factus  
omnia omnibus, sic curro praedicando, ut comprehendam  
bravium Evangelii, et vos sic currite ut comprehendatis,  
scitis enim quia omnes qui ita currunt  
accipiunt. 
27.  Sed castigo corpus meum . Exemplum ponit,  
ne Christiani, propter solam fidem, nisi bene operentur  
et a peccatis abstineant, salvos se fore  
confidant. 
CAP. X.—1. LANFR.  Nolo enim vos , etc. Objectio:  
Nullus baptizatus reprobabitur; quod probat per  
patres in mari Rubro baptizatos conformatione, qui,  
quia bene non operati sunt, in deserto perierunt. 
2.  Quoniam patres , etc. Exemplum hoc ponit, ne  
Christiani propter solam fidem, baptismum, et caetera  
sacramenta, nisi bene operentur, etsi a peccatis  
abstineant, salvos se esse confidant. 
3. AUGUST. ( lib.  XII  contra Faustum , cap. 29). 
 Omnes sub nube . Columna, quia rectus et firmus, et  
fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens;  
per diem non lucens, ut qui non vident, videant, et 
qui vident, caeci fiant. Rubet et mare Rubrum; baptismus  
utique sanguine Christi consecratus, hostes  
a tergo sequentes, moriuntur peccata praeterita;  
ducitur populus per desertum. Baptizati nondum  
omnes perfruentes patria promissa, sed quod non  
vident sperando, et per patientiam exspectando tanquam  
in deserto sint.
  |  
  |