Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 274


perdit seipsum, non habet partem in presenti seculo
nec in futuro. Nam propter hoc posuit diuina sapientia animam
in corpore hominis, vt eam sciat conseruare, ne[c] perdat
depositum quod ei traditum est, donec veniat ille cuius
est eam assumere. Et ob hoc dico quoniam, licet sit predestinatum
me perire per manum tuam, numquam tamen accedam
ad te meo velle et sensu. Scio enim loqui te tuo ore verba
que non sunt anime tue, et scio etiam quod tu vis perdere me
et a me animam separare. Sed anima expauet mortem et abhorret
ipsam. Odium autem nunquam recedit. Vos autem
non queritis aues nisi propter tria: aut ad comedendum
eas, aut ad ludendum, aut ad perdendum eas. Tu vero non
queris me ad comedendum, nec ad ludendum in me, sed ad
interficiendum me pro filio tuo. Quilibet enim ren(n)uit mortem
et eligit vitam. Vir autem intelligens potest relinquere
mundum et pre timore mortis cultui diuino se tradere, aut
ergo facit illud ad saluandum animam suam quod non moriatur
aut quod multe tribulationes eum non accipient,
que omnes sunt mors. Dicitur autem quod sapientia est tristicia
et tribulacio est tristicia, accessus inimicorum tristicia
et accessus amicorum tristicia, egritudo tristicia, senectus
tristicia, sed caput tristicie omnium est mors. Cor autem
noscit amaritudinem anime sue. Non enim tu estimas tribulationem
que mihi adueniret, si ad te venirem. Et ego scio
quid habes in anima tua erga me ex hoc quod habeo in anima
mea erga te. Quapropter non est mihi vtilis societas tua.
Quia, si essemus socii et fideles ad inuicem, quando essem
tuorum operum recordatus et tu meorum, vtique tunc corda
nostra essent omnino permutata.
Et ait ad eam rex: Non est bonum homini [non] habere
potentiam remouendi quod in eius est anima, vt tollat odium
et inuoluat se ad amorem; propter hoc homini datus est intellectus,
vt de suo corde malum auferat, quando voluerit. Et ait

Torna all'inizio