Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 177

Liber II


erit. Si nulla res erit, quae narretur, in causam latenter ingrediendum atque ita cum exordio causa coniungenda, ut continuari res eadem, non alia incipi videatur. Si in re certa consilium dandum erit, causa primum tota explicanda partesque universae, quasi latebrae, aperiendae sunt. Tum quid in ea honestum, quid turpe sit, quid utile, quid inutile, quid denique boni, quid mali, oratione pervestigandum ac discutiendum est. Si unicum in ea consilium sit, ad id oratio tota et suasio dirigenda et quo pacto id optime atque honestissime succedere possit, ostendemus. Si plura sint consilia, optimum atque honestissimum quodque deligendum; caetera omnia confutanda, ne dubius atque incertus amici animus relinquatur. Si quando pugnare inter se utilitas atque honestas videbuntur, utili semper honesta ratio praeponenda dandaque opera, ut amicus intelligat, quam ipse rem utilem putet, eam nisi honesta sit, non esse utilem neque posse utilitatem ab honestate separari, sed specie atque ignoratione boni homines decipi atque adduci ut alterum ab altero separent, quod revera non possit. Si autem res integra non fuerit et aliquid sit contra nostram sententiam inchoatum, maxima vis in confutatione ponenda erit dandaque opera, ut id quod inchoatum est, plurima et maxima tum mala, tum inconvenientia consequi, si perficiatur, ostendamus

Torna all'inizio