villani dicantur solvendis redditibus annuisque pensionibus deputatos.
Cumque nichil hec allegando proficerent, rem ad cancellarii
notitiam pertulerunt. Qui Roberti de Sancto Iohanne
Rogeriique Tironensis magistri comestabuli neglecto consilio,
maluit quorundam quos de Francia secum adduxerat temeritate
seduci, qui super hoc nullam illis iustitiam oportere fieri decernentes,
dicebant intolerabilem hanc esse rusticorum audaciam,
et siquidem eos id quod postulent optinere contigerit, multis
inde perniciosum exemplum datum iri, ut adversus dominos suos
contumaces ac rebelles existerent. Itaque nichil eorum que speraverant
impetrantes, coacti sunt iniuriam suam patienter interim
sustinere. Ea res hostibus cancellarii plurimam oportunitatem
attulit ut adversus illum multorum civium et oppidanorum odia
suscitarent, dicentes id eum proponere ut universi populi Sicilie
redditus annuos et exactiones solvere cogerentur, iuxta Gallie
consuetudinem que cives liberos non haberet. Cancel[larius autem,
agnitis eorum consiliis, ubi nulla vidit eos mansuetudine,
nullis beneficiis a proposito revocari, primo Matheum notarium,
qui ceteris astutia preeminebat, congregata curia,] iudicio sollempni
pos[tulatum, neque] defensionem congruam offerentem, recipi
iussit in carcerem. Inde capti sunt plerique milites, quos de
morte ipsius iusiurandum prestitisse constabat. Cumque regina
nullatenus consentiret ut Richardus gaytus caperetur, qui coniurationis
caput erat et principium, vix tandem cancellarius id solum
optinuit, ne liceret ei extra palatium egredi, neque copiam haberet
militibus colloquendi. Episcopus Agrigentinus, captis sociis,
nichil spei reliquum videns ut ad peragendum propositum facinus
|
1
5
10
15
20
25
|