Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 169


maxime reges et principes propter eorum negociorum
frequentiam, satis paticularia gesta noverunt. Quare si
aliqua universalia in morali negocio eis tradantur, suffragante
experientia quam habent de moralibus gestis,
sufficienter instrui poterunt in cognitione moralium. His
ergo praelibatis dicamus quod sicut universaliter et typo
instiuximus reges, et principes, quomodo se habere debeant
circa spem et desperationem quae respiciunt futurum
bonum. sic secundum eandem methodum eos instruere
possumus, quomodo se habere debeant contra timorem,
et audaciam, quae respiciunt futurum malum.
Videtur autem forte aliquibus reges, et principes in nullo
debere esse timidos, quia talia regiae maiestati derogare
dicuntur. multos autem sic incitantes reges habere
consueverunt, persuadentes eis ut omnia audeant, nihil caveant:
sed tales sunt adulatores, non veridici: docent enim
reges non esse fortes. nam qui omnia audent, et nihil timent,
ut dicitur I. Magnorum moralium, non est fortis,
sed fatuus. Oportet ergo videre quo modo eos esse deceat
timidos, et audaces. Timor autem si moderatus sit,
expediens est regibus et principibus. Moderato enim
timore omnes principantes timere debent, ne aliquid insurgat
in regno, quod eius bonum statum depravare possit.
Possumus autem ( quantum ad praesens) duplici via
investigare, quod moderatus timor necessarius sit regibus.
Prima via sumitur ex parte consilii habendi. Secunda
ex parte operis fiendi. Prima via sic patet. nam, ut
dicitur 2. Rhetoric. cap. de timore, Timor consiliativos
facit ex eo, quod aliquis ei timet, consiliatur, quomodo
possit effugere malum, quod dubitat. Cum ergo unum
totum regnum absque magno consilio debite gubernari
non possit, expedit principibus, et regibus ut consiliativi
reddantur, habere aliquem moderatum timorem. Secundo
hoc idem investigare possumus ex parte operis
fiendi. Nam non sufficit solicitari circa consilia et iudicare

Torna all'inizio