leges non tantam inimicitiam incurrat, quantam si iudicaret
eos arbitrio proprio, ne iudex timore inimicitiae inclinatus
differat debito fini iudicia mancipare, quantum
possibile est, sunt omnia legibus determinanda, et pauca
arbitrio iudicum committenda: sufficienter enim iudex
excusatur, cum secundum positas leges aliquid iudicat:
quia non videtur ipse secundum se hoc agere, sed lege
compulsus dicitur talem sententiam promulgare.
Qualiter est in iudicio procedendum, et quod
sermones passionales sunt coram
iudice prohibendi.
Cap. XXI.
Attendere debent iudices, tu in udicio procedant, ut
sermones passionales, provocantes ad passiones,
ut ad iram et odium; in udicio prohibeantur: multi enim
litigantium cognoscentes se habere malam causam, non
narrant quid factum et quid non factum, sed convertunt
se ad commovendum iudicem ad iram et odium circa
adversarios, et ad benignitatem et misericordiam erga
seipsos. Sed quod tales sermones sint prohibendi, triplici
via investigare possumus. Prima sumitur ex eo quod
huiusmodi sermones obligare habent iudicem, quem esse
oportet quasi regulam in iudicando. Secunda vero, quia
praedicti sermones tollunt ordinem iudicandi. Tertia,
quia sunt impertinentes ad propositum. Prima via sic
patet. scire enim debemus quod iudex in iudicando de
litigiis, ut recte iudicet, sic debet se habere inter partes litigantes,
sicut lingua volens discernere de saporibus, vel
sicut quilibet alius sensus volens discernere de propriis
sensibilibus, habere se debet inter ipsos sapores, vel inter
propria sensibilia. Est enim sensus media proportio sensibilium,
et quamdiu non inficitur secundum alterum contrariorum,
dat rectum iudicium de sensibus; ut quamdiu
|
|