Que sit causa peccati. Utrum sola voluntas vel 				c.94r.a 
consciencia faciat esse meritum vel peccatum. 
Rubrica LV 
Videamus consequenter que sit causa peccati. Respondeo 
quod a Doctoribus dicitur depravata voluntas, maxime 
quia scribat Magister Sentenciarum, in li. II°, allegando 
Ambrosium scribentem: "  Affectus tuus operi tuo nomen 
inponet"  et Gregorius, in primo Dya.: "  Multa – inquit – 
videntur bona que non sunt; nam, cum perversa est inten- 
cio, pravum est omne quod sequitur, quamvis rectum esse 
videatur"  . Patet eciam quia occidere hominem zelo iusticie 
rectoque animo meritorium est, ex odio vero impium 
et peccatum. Require in eodem li. c. XLVII. Eciam Stoyci 
volunt quod opera ex intencione operancium iudicen- 
tur. Idem vult Phylosophus, in II, III et VI Ethycarum et 
in VII Politicorum. Idem tenent omnes theologi, affirmantes 
quod Deus in nostris actionibus magis intencionem 
quam operacionem intendit. Et beatus Thomas, ad contextum, 
scripsit, in III° Contra gent. : "  Apud divinum iudi- 
cium voluntas pro facto capitur, quia, sicut homines vident
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |