Pateram perplovere cum dicerent, significabant pertusam
esse.
Pastillum in sacris libi genus rotundi.
Paludati armati, ornati. Omnia enini militaria ornamenta
paludamenta dicebant.
Prox bona vox, ut aestimo, quasi proba vox.
Penates alii volunt, ut habeat nominativum singularem
penas, alii penatis.
Proculiunt promittunt.
Profestum diem dicebant, qui festus non erat.
Profanum dicitur, quod fani religione non tenetur.
Procubitores dicuntur, qui noctu custodiae causa ante castra
excubant, cum castra hostium in propinquo sunt.
|
|