florentinis et toti populo salutationem penitus denegavit.
Verumtamen epistola fuit et perfecta, quia titulum habebat id est nomen
mittentis et recipientis erat in principio positum. Et ubicunque titulus
cum narratione ponitur, epistola est perfecta, licet salutatio negetur,
dummodo in narratione aliquod petitionis signum contineatur. Porro
titulus sine salutatione principalis pars enim est licet diminuta, quoniam,
licet paries alicuius domus sit in aliquo diminutus, nichilominus est
illius domus pars principalis. Nam titulum et salutationem in epistolis
pro indiferenti habeo. Set illa pars sumpsit nomen a digniori et dicitur
salutatio pro eo, quod ponuntur in ea, que ad salutis optationem pertinere
noscuntur. Preterea sicut domus absque fundamento, pariete ac
tecto constare non potest, ita epistola sine illis tribus partibus non potest
esse perfecta. Fundamentum enim est salutatio. Nemo quidem
intelligeret, de quo vel de quibus dictator narraret, nisi quod premitteret
salutationem. Paries est narratio. Nemo enim sciret, ad quid salutatio
premitteretur, nisi narratio revelaret. Petitio est tectum, quia nemo
posset scire mittentis intentionem, nisi aliquid infra narrationem, vel in
fine narrationis sub petitionis specie poneretur. Secundarie vero partes
epistole sunt infinite. Nam in ipso narrationis textu innumerabilia narrationis
genera continentur, et sicut sunt diversi hominum vultus, ita
et modi narrationum. Alii enim narrant magis generaliter alii minus,
alii specialiter, alii proverbialiter, alii exortando, alii minas inferendo,
alii consulendo, alii blandiendo, alii rogando, alii supplicando, alii plorando,
alii suggerendo, alii peccata remittendo. Num quid dicam, quod
suggestio, peccatorum remissio, exortatio et huiusmodi sint epistole
partes? Si autem dicat aliquis, quod benivolentie captatio sit pars epistole,
queras, quare amicitie captatio aut malivolentie captatio non
sint partes epistole. Si vero dicat aliquis exordium esse partem epistole,
queras, quare generalis sententia et minus generalis vel specialis non sint
|
|