quas consideravit in Rodes. Et Ptholomeus non fuit
rex, sicut aliqui crediderunt, immo vocaverunt eum regem Ptholomeum
sicut alius vocatus est Cesar. Fuit autem Ptholomeus
bone forme, albi coloris, habens in maxilla dextra rubeum
quoddam signum, et raros dentes, et os parvum, boni et dulcis
eloquii, fortis ire et dominabilis; multum equitabat et parum
comedebat, bene redolebat. Obiit in LXXVIII anno.
Et dixit: convenit sapienti ut de Deo erubescentiam habeat,
ut in eo plus quam in alio meditetur. Et dixit: sapiens est qui
in Dei eloquencia statuit et roborat linguam suam, et insipiens
est qui non cognoscit semet ipsum. Et dixit: qui sui plurimum
est contentus, dignus est ira Dei. Et dixit: sui equitate
gratuita Deus agit, ingrata vero et mala permittit ut agentibus
et abstinentibus retribucionem impendat. Et dixit: morti quanto
magis proximus fueris, tanto plus bonis operibus invalescas. Et
dixit: in corde stulti sapiencia non quiescit, nisi velut transiens
abire festinans. Et dixit: bona instructio, sensus seu discrecionis
est socia, et hominibus est gratus interpres. Et dixit: non
moritur sapienciam habens, nec habens intelligentiam pauperescit.
Et dixit: sapientes sunt velut extranei qui inter plures ignaros
conversantur. Et dixit: sapiencia est arbor que frondescit in corde,
fructificatura in lingua. Et dixit: quanto humiliores sapientes extiterint,
tanto discreciores habentur velut concavus locus plus
aque continens quam convexus. Et dixit: insipientum sunt
delicie sicut horti sine fimorum sterquilinio. Et dixit: non nisi
cum noscente veritatem disputare intendas, nec impendas nisi
petenti consilium, nec nisi bene conservanti tuum pande secretum.
Et dixit: qui vivere cupit, suum contra adversitates cor
|
|