cum omni coetu adstantium in terra prostratus lacrimans diu oravit, notum faciens Deo
et his sanctis se et sibi populum commissum ab omnibus peccatis penitentiam acturum
et omni anno in eorum nataliciis pauperibus Dei elymosinas facturum. Mox divina concedente
pietate, quocumque voluerunt, eos deportaverunt. Eadem vero die tanta inundatio
aquarum eos est consecuta, ut omnis terra ea satiata salubriter fuerit et omnis
populus in magna laeticia steterit.
9. Tempore quoque Iohannis abbatis Greci, sicut a quibusdam fratribus eiusdem
coenobii nobis relatum est, quoddam castrum nomine Pantianum quattuor a Nonantula
distans milibus immani mortis pestilentia percussum est. Quod videlicet ieiuniis,
orationibus atque vigiliis deditum in cinere et cilicio positum discalciatis pedibus ad eorum
clementiam cum letaniis supplex advenit. Clamitabat et auxilium postulabat atque eorum
corpora suam ad patriam ferri desiderabat. Quorum precibus venerabiles illius loci monachi
inclinati diu desideratum thesaurum cum omni sanctitatis studio orantes et psallentes
atque letanias agentes illuc detulerunt. Sic eorum orationibus et meritis Domino cooperante
ab illa die tam nequissimae mortis plaga illo in loco cessavit. Proinde illius loci populus
semper in Deo magis fuit timidus, et omni anno in eorum festivitate pro hoc beneficio
cum letaniis suisque oblationibus ad eorum deprecandum misericordiam venire festinant.
Quis disserere valet tot miraculorum facta, quae Deus per eorum dignatus est ostendere
merita ? Quorum numerus nec alicuius valet comprehendi memoria. Sed ut de pluribus
pauca perstringam, nobis notiora et nostris temporibus edita, prout potero, dicam.
10. Tempore denique secundi Leonis eiusdem coenobii abbatis quodam miraculo
non minus superioribus cĂȘleberrimo istorum sanctorum intercessionibus superna gratia
dotavit Nonantulam. Nam dum inextinguibilis aeris siccitas et nimia hominum mortalitas
per Nonantulam et adiacentes provincias adesset et nullis ieiuniis neque orationibus sedari
potuisset, nimio timore correptus inhestimabilique merore dimersus ad sanctorum Senesii
et Theopontii corpora flendo et heiulando totus ille mestissimus concurrit populus,
clamitans et obsecrans indulgentiam, et nisi istorum tuerentur patrociniis, dicebant se
nullatenus ab imminentibus posse evadere periculis. Quo clamore et imminente periculo
sanctus ille abbas commotus cum sanctorum congregatione fratrum triduanum populo
indixit ieiunium, atque se omnes ad idem studiosissime accingunt officium, quatinus Deus
suorum fidelium fletibus et sanctorum patrum Senesii et Theopontii intercessionibus flexus
aliquantulum sui populi foret misertus. Peracto vero ieiunio venerabilis abbas cum sanctorum
coetu fratrum una cum predicta populorum caterva summa devotione iam id
expectante triduo predictorum sanctorum corpora devotissime feretro posita circum castri
moenia deportaverunt et haud procul a castro missas celebraverunt. Missarum vero
sollemniis rite solutis cumque sanctorum corpora coeperunt reduci, suavissimus himber
paulatim pluere coepit et adeo excrevit, ut pre nimia aquae inundatione pauci cum sanctorum
corporibus, quo erant deponenda, sunt regressi. O ineffabilis potentia, mira Altissimi
clementia, cui nichil est impossibile, verum etiam in se credenti omnia pollicetur possibilia !
Ex tanta etenim pluvia nichil super pallium, quo tegebatur feretrum, visum fuit
cecidisse neque praecedentes candelae extinctae fuerunt. Unde apparet omnipotentem
Dominum et oculos misericordiae et aures pietatis ad suorum fidelium preces iam inclinasse
atque ab utrisque imminentibus periculis eos liberasse. Ideoque statuit populus,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|