Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 533


[adaptet]. Et dixit: grandem efficit tristiciam arta domus.
Et dixit: ex reato quod protuleris, pocius quam ex veri prolatione
leteris. Et dixit: cum irascaris, non sit ira tua multum
durabilis, ymmo indulgeas ob potenciam parcere non obmittens.
Et dixit: bonorum corda castra sunt secretorum. Et dixit: qui
ab hominibus non corripitur, ab eo homines corrigentur. Et dixit:
qui iusta consilia postulat [commendatur] si votum assequitur,
aut [si] erraverit non culpatur. Et dixit: qui suam occultat
scienciam, non est de non errando securus. Et dixit: qui tua
donaria recipit, liberalitatem tuam promovet; nam si receptor
abesset, non existeres liberalis. Et dixit: dirigere populum
est melius quam milicia habundare. Et invitavit rex Ptholomeum
ut cum eo comederet; cui respondit quod nollet, quia regibus
contingere solet sicut ymaginum inspectoribus, qui eis non sunt
contenti, nisi cum eas de proximo intuentur. Et dixit: malum
malo exime, quia ferrum non vincitur nisi ferro. Et dixit: spes
iocunditatis est successio quia, quantolibet differatur, sapor
blanditur ipsius. Et dixit: securitas, singulorum aufert tristiciam;
plurium solacia demit timor. Et dixit: sicut cibus et potus
egris non conferunt, sic cordibus mundi amore perplexis non
conferunt verba Dei. Et dixit: nunquam conati sunt homines ad
non publicanda occulta, quin patefacerent ea. Et dixit: mundi
preciosior est homo qui non est perplexus in cuius potestate sit
mundus. Et dixit: duarum naturarum sunt homines; quidam non

Torna all'inizio