per se stare non potest: inconveniens enim videtur ut
per illum qui pro se ipso agere non potest pro aliis
posset agi. pupillus com auctoritate tutoris, et adultus
eum auctoritate curatoris constituunt procuratores, quia
nec tutor nec curator ante litis contestacionem in re pupilli
vel adulti procuratorem dare potest.
Speciale mandatum requirunt: vendere, transigere, pascisci,
beneficium restitucionis in integrum et munus absolucionis
a sentencia exconmunicacionis petere, iuramentum
prestare et adverse parti deferre, peccuniam que in iudicio
petitur recipere, debitorem absolvere, alium loco sui
constituere vel substituere, et alia plura, secundum quod
negocia sunt diversa.
Est igitur per notarium qui debet instrumentum procuracionis
conficere tam de intencione constituentis quam
de natura facti ad quod constituitur procurator subtiliter
inquirendum, ut — si aliquis dictorum casuum in quibus
speciale mandatum requiritur inibi potest occurrere — ita
caute scribat quod ob hoc non possit mandatum vacuum
reperiri. verbi gracia si aliquis rector constituat procuratorem
ad aliquam causam sue ecclesie tractandam, debet
considerare notarius quod ecclesia fungitur vice minoris.
et ita — si lesa esset — posset procurator petere beneficium
restitucionis, si hoc in suo procuratorio est insertum. alias
non. et sic ad deffectum notarii qui clausulam illam omittit
dampnificatur ille qui credebat se plenum procuratorium
ad curiam transmisisse. vnde semper debet notarius in
tali procuratorio clausulam illam apponere secundum quod
inferius erit scripta. et sic in omnibus aliis casibus notarius
providus esse debet.
2.
a) Forma procuratorii ad impetrandum.
In nomine domini amen.
|
|