Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 65


Dilectus militum, et is, qui significatur amatus, a legendo
dicti sunt.
Deliberare a libella, qua quid perpenditur, dictum.
Detrectare est male tractare.
Dextimum et sinistimum antiqui dixerunt.
Dextera auspicia prospera.
Dextrarum tibiarum genus est, quae dextra tenentur.
Diobolares meretrices dicuntur, quae duobus obolis ducuntur.
Dies dictus, quod diviui sit operis, sive ab Iove, eius, ut
putabant, rectore, qui Graece Dia appellatur ; sive quod aer
diurnus dehiscat in candorem.
Diabathra genus solearum Graecanicarum.
Deorata perorata.
Deactio peractio.
Dianius locus Dianae sacratus.
Diffarreatio genus erat sacrificii, quo iuter virum et mulierem
fiebat dissolutio. Dicta diffarreatio, quia fiebat farreo
libo adhibito.
Dium, quod sub caelo est extra tectum, ab Iove dicebatur,
et Dialia flamen, et dius heroum aliquis a Iove genus ducens.
Defrensam detritam atque detunsam.
Deinde compositum est ex pnepositione et loci significatione,
ut exinde, perinde, proinde, suhinde, quae item tempus
significant.
Diox genus piscis frequens in Ponto.
Deincipem antiqui dicebant proxime quemque captum, ut
principem primum captum.

Torna all'inizio