imperiales, et secunda die, soldos decem imperiales, et tercia, soldos
viginti, et ultra debeat tantum esse consul et iurare.
[41] Item statuerunt quod luminaria ecclesie sancte Marie Mergotii debeant
fieri continue [decenter,] et manuteneri de hiis que spectant ad
ipsam luminariam, [si satisfacere] possunt: sin autem, supleatur de here
[Comunis,] et super hoc constituatur [una idonea persona.]
[42] Item statuerunt quod quelibet persona, idest ille qui fuerit consul,
debeat facere se scribi in offitio consularie per quam vadit: aliter non
sibi responderetur in octo dies.
[43] Item quod nulla persona, que vellit esse sit, cuiuscumque conditionis
existat, audeat, nec presumat segare fenum, nec herbam, neque stramum
in plano de Mergotio, nisi sup < er> suum proprium; et qui contra
fecerit solvat pro banno, qualibet vice, soldos decem imperiales, et
quilibet fidedignus possit accusare, et restituatur dampnum dampnificato.
/*
[44] Item statuerunt quod nulla persona debeat habere ballas, nisi conduxerit
cum suis bovibus et cum suo plaustro, nisi fregerit plaustrum,
vel habuerit unum bovem zoppum. Et qui habet boves a grassa non habeat
ballas, nisi conduxerit cum illis bovibus.
[45] Item statuerunt die Martis xxv septembris anni presentis quod nullus
forenssis possit, nec debeat esse vicinus, nisi solutus dicto Comuni
libras vigintiquinque imperiales.
|
|