Solutio
Respondeo dicendum, quod in qualibet legislatione oportet duo considerare;
scilicet substantiam legis quae ponitur, et id ad quod legislator respicit. Et sicut
lex lata est mensura subditorum in suis actibus, ita hoc ad quod respicit legislator,
quod est legis intentio et finis, est mensura legis positivae. Sicut ergo actus
subditorum sunt distorti si a lege positiva discordant; ita lex rectitudinem non
habet si ab intentione legislatoris deficeret; quae est rectitudinem constituere et
conservare. Si ergo sint aliqua praecepta quae continent ipsam intentionem
legislatoris, impossibile est quod in aliquo casu salva iustitia possit aliquis ab
eis deflectere; sicut si esset hoc praeceptum, nulli faciendam esse iniuriam; et
ideo cum omnia praecepta decalogi sint huiusmodi, impossibile est quod
dispensationem recipiant.
Praecepta autem quae legislator edidit, ad mensuram praedictorum metienda
sunt. Unde quamdiu illa praecepta posita non possunt praeteriri sine praeiudicio
primae mensurae ad quam instituta sunt, nulli licet in eis dispensare. Si
quando vero possunt salva intentione legis praeteriri, tunc est licitum dispensare
in illis praeceptis ei qui auctoritatem habet. Si vero in aliquibus casibus lex
posita ab intentione legislatoris discedat, quia non potuit legislator ad omnes
casus intendere, legem statuens, sed ad ea quae pluries accidunt; tunc etiam
licitum est legem positam praeterire, et intentionem legislatoris sequi, sicut
patet in eo qui non reddit depositum impugnanti fidem vel patriam; et ad hoc
perficit quaedam virtus quae vocatur a Philosopho, in 5 Ethic., epiceia, per
quam homo, praetermissa lege, legislatoris intentionem sequitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus loquitur de praeceptis legis positivae,
et non de illis quae intentionem legislatoris includunt.
Ad secundum dicendum, quod iustum naturale est duplex, ut supra dictum est,
in corp. praec. art. Quoddam quod semper et ubique est iustum, sicut hoc in
quo consistit forma iustitiae et virtutis in generali, sicut medium tenere, rectitudinem
servare, et alia huiusmodi. Quoddam vero est ex hoc profectum, secundum
Tullium; et hoc in pluribus ita contingit, sed potest in
paucioribus deficere, ut dictum est: quod contingit ex hoc quod iustum huiusmodi
est applicatio quaedam universali et primae mensurae ad materiam
difformem et mutabilem; et de huiusmodi iusto loquitur Philosophus.
Ad tertium dicendum, quod circa praecepta decalogi, secundum quod ad decalogum
pertinent, nunquam Deus contrarium fieri praecepit. Prohibitio enim
furti ad decalogum pertinet inquantum res furata aliena est ab accipiente.
Retenta ergo hac conditione, si res illa fiat ipsius accipientis, iam non erit contra
decalogum. Hoc autem non solum Deus, qui est omnium Dominus, facere
poterat, sed etiam quandoque homines auctoritatem habentes, rem quae unius
|
|