Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 740


anima Christi totam naturam Verbi videt, non tamen eam comprehendit, quia
eam non totaliter videt. Illud enim totaliter videtur cuius visibilitas non excedit
modum videntis, ut scilicet videns ita perfecte videat sicut res perfecte visibilis
est. Unde qui habet opinionem tantum de quo scientia haberi potest, non totaliter
cognoscit illud. Et ideo nullus intellectus creatus potest essentiam Dei totaliter
videre: quia eius efficacia non est tanta in intelligendo, quanta est veritas
sive claritas divinae essentiae, secundum quam visibilis est; quod solius divini
est intellectus; et ideo ipse solus seipsum totaliter cognoscit.
Ad tertium dicendum, quod non negatur Verbum ab anima Christi comprehendi
quia partem eius videat et partem eius non videat; sed quia non ita perfecte
videt sicut visibile est; sicut etiam duorum qui unam conclusionem sciunt, unus
perfecte scit, non quia alter conclusionis partem sciat et partem ignoret; sed
quia unus scit per medium efficacius quam alter.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, omnem intellectum
videntem Deum videre omnia quae videt Deus. Sed hoc non est necessarium:
quia cum res videntur in Deo, Deus est quasi medium cognoscendi illas
res. Non est autem necessarium quod qui cognoscit aliquod medium, cognoscat
omnia illa quae per medium illud cognosci possunt, nisi plenarie medium illud,
secundum totam virtutem suam, cognoscat: et ideo ipse Deus, qui seipsum comprehendit,
omnia quae in eo sunt qualitercumque, cognoscit, sed diversimode.
Quia ea quae sunt, erunt, vel fuerunt secundum quodcumque tempus, scit scientia
visionis: quia illud proprie videtur quod habet esse extra videntem. Et
quamvis essentia, per quam videt, sit una; tamen quia per distinctas rationes
ideales ea videt, ideo distinctam cognitionem de eis habet, dum unumquodque
cognoscit secundum propriam ideam, sicut bonum; vel per oppositi ideam, sicut
malum. Distinctio autem harum rationum est ex diverso respectu exemplaris,
scilicet divinae essentiae, ad res visas.
Sed ea quae nec sunt nec fuerunt nec erunt, et tamen potuissent esse vel fuisse
vel futura esse, cum in seipsis non sint, nullam in seipsis distinctionem habent,
nec sunt nisi in potentia ipsius Dei, in qua unum sunt: unde non possunt esse
respectus diversi secundum quos distinguantur rationes horum possibilium; et
ideo haec Deus non cognoscit per ideas distinctas, sed per cognitionem suae
potentiae, in qua sunt: et ideo dicitur haec cognoscere simplici intelligentia,
quia intelligentiae est concipere etiam ea quae non sunt extra concipientem.
Sed quia omne quod agit aliquid vel potest agere, agit illud secundum quod est
ens actu; ideo impossibile est quod aliquis sciat omnia quae ex aliqua causa
possunt produci, nisi comprehendat eius entitatem. Et quia nullus intellectus
creatus comprehendit essentiam divinam, ideo nullus creatus intellectus potest
scire omnia quae Deus potest facere: et haec sunt illa quae Deus scit simplici

Torna all'inizio