chrisma vero et firmatas a quali episcopo vobis voluntas fuerit 
impetrandi, liceat semper, secundum quod diximus, sub apostolica 
nostra potestate. et omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem in prefato 
venerabili monasterio quamlibet dicionem habere, preter Sedem 
Apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit 
invitatus, nec missarum sollempnia ibidem celebrare presumat. 
statuentes apostolica insuper censura, sub divini iudicii obtestacione, 
sed et validis atque atrocioribus anathematis interdiccionibus 
prohibemus, ut nullus umquam presumat cuiuscumque dignitatis 
preditus potestate, vel in eodem venerabili monasterio, vel eius 
causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel ecclesiis 
subiectis, vel quicquid de his, que eius esse videntur, quoquomodo auferre, 
aut alienare, sed nec quamlibet maliciam, aut iacture molestiam 
ibidem, sive pacis, sive barbarici temporis aliquo modo 
inferre, dum prefatum perenniter, ut dictum est, monasterium firma 
stabilitate decernimus sub iurisdicione Sancte Romane Ecclesie permanendum.  
promulgantes nempe, et hoc auctoritate beati Petri 
apostolorum principis. coram Deo, et eius terribili examine, per 
huius nostri privilegii constitucione sancimus ac decernimus, ut 
loca, que a quolibet episcopo, vel abbate commutata sunt, nec non
  |  
  |