Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 119

Tomus I


proprio, remansit ut indigena viduata. Ecce,
siquidem perdente Christo vicarium princeps
Apostolorum perdidit successorem et pastorali
regimine, grex Dominicus est privatus.
Sed cardinales, Ecclesiae cardines et columnae,
quos diminutio capitis eclipsavit, quales caeteris
veniae impetratores existitis, veritatem
ipsam cum opprimitis, ac vosmetipsos vindicetis?
Quales semitas ostenditis errantibus,
qui a directionis gressibus deviatis? Sedentes
enim ut colubri, non quae sursum sunt
sapitis, sed quae ante oculos sita sunt mundana,
non spiritualia intuentibus providetis. Sitit
enim quilibet praesulatum et papalem esurit
apicem, prout voluntas dictat arbitrii et merita
non subserviunt rationi, quorum vultus ut
invidiae maculis, sic et livore cupiditatis
obducitur, quod neuter vivere velit alterum,
nedum pontificatus fastigio suspicere decoratum:
movetur igitur, movetur et merito
nostrae maiestatis industria, et tanto fortius
doloris aculeo pungimur, quanto propius
prae cunctis gentibus et mundi principibus,
Romanae Ecclesiae imperium vicinatur.
Cesset itaque, cesset materia factionum,
cesset inter vos innata dissensio,
non vos seducat angelus tenebrarum, qui
saepe in lucis angelum se transformat, et unitatem

Torna all'inizio