sed nudaverunt eos armis et bonis suis et remiserunt ad
Karolum dominum suum, qui diebus illis retro cesserat timens
ne Neapolim perderet, et quia Petrus rex Aragonie ex parte illa
Siciliam invaserat, qui adiutores habebat regem Castelle et
Palialógum.
De Petro rege Aragonie.
De Manfredo principe et de Palialógo.
Habuerat autem Petrus rex Aragonie filiam Manfredi principis
in uxorem. Fuerat autem Manfredus princeps filius condam
imperatoris Friderici secundi, quem Manfredum Karolus
interfecerat. Erat autem Palialógus quidam qui in Constantinopolitana
urbe dominium super Grecos tenebat, qui etiam interfecerat
filium Vattacii precedentis Grecorum domini, ut loco
sui super Grecos dominaretur; et timebat ne rex Karulus Constantinopolim
vellet invadere cum papa Martino quarto. Papa
vero Martinus prius volebat se expedire de Furlivio, que totam
Romagnolam occupatam tenebat.
De provincia Romagnole, que multipliciter commendatur. Et quod Ecclesia
Romana obtinuit eam dono a domino Rodulfo in imperatorem electo.
Erat autem Romagnola quedam parva provincia, sed bona
et fertilis ac populosa, inter Marchiam Anconitanam et Bononiam
civitatem. Hanc Ecclesia Romana dono obtinuit a domino Rodulfo,
qui tempore domini Gregorii pape decimi ad imperium fuit
electus. Semper enim Romani pontifices de re publica aliquid
volunt emungere, cum imperatores ad imperium assumuntur. Ipsi
vero convenienter negare non possunt quod postulatur ab eis,
tum propter curialitatem et liberalitatem quam in principio imperii
sui maxime erga Ecclesiam volunt ostendere, tum etiam quia
credunt se dono habere quicquid de imperio dabitur eis, tum
etiam quia erubescunt se acetum ostendere, antequam in cucurbita
|
|