qui jam, foedere rupto, adversus fratrem conspiraverat, homo efficitur. Majam, quam pervaserat,
et omnem terram, quam haereditaliter a patre sibi relictam sub duce possidebat,
ipso duce renunciato, et sacramentis confoederatus Boamundo, ab ipso recipit.
X. - At Boamundus, ambitione nanciscendarum - pervasione super fratem - urbium
avidus, cum Cusentinis secreto de traditione urbis agit, promittens se castellum, quod dux,
illis invisum, in eadem urbe firmaverat, si eorum auxilio capere possit, funditus dirutum iri.
Qua promissione illi, ad fraudem proclive illecti, Boamundo assentientes, illum infra urbem
cum sua virtute suscipiunt: sacramentis sibi confoederantur. Castellum vallantes, oppugnatum
vadunt.
Quod cum duci in Apuliam, ubi tunc morabatur, nunciatum fuisset, exercitum admovens,
illorsum accelerat; avunculumque sibi in auxilium invitans, ut sibi apud Cusentium obvius
fieri non differat, mandat. Nam, ut diximus, contra omnes sibi adversantes, illo quasi pro
flagello, ad terrendum alios, utebatur.
Comes vero, militaribus et peditum copiis apparatis, invitanti se nepoti obvius fieri accelerat.
Sed, antequam ab utroque exercitu, ducis videlicet sive comitis, illuc perventum
est, castrum, quod oppugnabatur, dum pro posse repugnat, machinamentis appositis, viribus
exhaustum, hostibus cessit: funditusque, ut a Boamundo promissum erat, dirutum fit. Porro
dux, comitem sibi obvium habens, Rossanam, quae Cusentinis in fraude assentiebat, oppugnans
capit, incendio omnia percurrens. Boamundus itaque - ne obsidione infra urbem
clauderetur - devitans, Hugonem Claromontis, qui Cusentinos in sua fidelitate retineat,
apud Cusentium relinquens, Roccam secessit. Dux vero et comes, putantes eum apud Majam
digressum, illuc praeoccupare volentes, accedunt. Sed cum non ibi esse comperiunt, versus
Roccam properantes, loco, qui lucus Calupnii dicitur, tentoria figunt, ubi per internuncios,
pace quindecim dierum ab utrisque partibus interposita, apud Sanctam Euphemiam conveniendi
et plenius reconciliandi terminum statuunt.
Sed Mihera huic termino assensit; non autem Boamundus. Ipse enim, reconciliari differens,
jam Tarentum recesserat. Instante itaque die praefixo, Mihera conductum, quo
secure accedere vel recedere liceat, expetit. Conceditur. Accedit; Boamundo inconsulto,
duci reconciliatur. Maja reddita, duci, cui jure competebat, reconsignatur.
Fratres itaque, post biennii dissentionem, consilio utrorumque fidelium reconciliantur.
A duce, ut semper viro largissimo, Boamundo Cusentium et Maja conceditur. Sed brevissimo
intervallo, quia Boamundus Cusentinis juraverat castrum ibi se non facturum, et dux
idem Barensibus; cambio inter se facto, dux Cusentium recipit, Barum fratri mutua vicissitudine
concedit, ut, foedere salvo, quisque in suo jure libera potestate quod volet faciendi
utatur. Sicque amicitiam suam testibus et chirographo confirmantes, deinceps indivulsam
tenuerunt.
XI. - Mihera ergo, comiti Rogerio et Rodulpho Loretelli sibi infestantibus, diu rebellis,
videns offensas suas modum reconciliationis excessisse, ulterius ferre non valens, Adae,
filio suo, omnem terram suam assignat, putans eum, auxilio ex parte matris parentum,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|