Totum hoc Folleprandelli confecit astutia,
In Medea, non in deo, cui est fiducia,
Nam de viris facit beluas sua cataputia.
Quod de arca tulit Petri eiusque altario,
Ut pugnaret contra regem, misit mercennario.
Sed sic fuit, ut qui aquam pinsat in mortario.
Rex munitus signo crucis abiit ad prelium,
Utrobique confortabat cuneos fidelium
Et contrivit Phylisteos sequentes Cornelium.
Pugna erat cum periuris atque cum mendacibus
Et cum ventrium amicis atque cum fugacibus,
Qui fuerunt esca lupis et corvis edacibus.
Non se tamen continebat hydra multicapitum,
Sed erat certamen tale ut cum Iove Lapithum.
Fontem sanguinis rex cernens non mutabat habitum.
Postquam rex hos superavit per multas victorias,
Cecidit ipse Merdulfus ad secli memorias.
Demus omnes deo nostro graciarum glorias.
Menbris omnibus abscisis caput fixum stipite
Conspexerunt permanentes in castrorum limite.
Ut sic fiat Folleprando, o fideles, dicite!
|
|