pertinentjam de Alamne, loco, qui ob Ecclesjam  
inibi aedificatam dicitur de Sancto Angelo,  
firmare, ibique quibusdam viris, quorum  
nomina in ipsa donationis chartula inveniuntur,  
pro anima sua donantibus, acquisivit  
terram ad ipsum opus construendum. 
892. 
Sequenti post haec anno Lambertus in Imperium  
coronatus sicut Wido Augustus Pater  
ejus imperat. 
900. 
Temporibus igitur istis, supradictorum Augustorum  
Guidonis atque Lamberti jam annis  
expletis, tertius Ludovicus Regni et Imperii  
Coronam accepit nongentesimo Dominicae Incarnationis  
anno currente. Quo imperante,  
Domnus Almericus Abbas acquisivit in Casale  
Aquilano ad jus Monasterii a quodam Audeberto,  
quondam Luponis filio, terras, et vineas:  
propterea concessit ei de rebus Monasterii  
in eodem Casali in beneficium, sicut ipsius  
convenientiae charta declarat, sub statuto termino,  
et annuali censu. Concessit quoque  
cuidam Warneperto terram modiorum quadraginta  
in Casale Platiole sub annuo censu et  
statuto tempore. 
910. 
IV. ABBAS LUPUS. 
His ita praemissis Almericus Abbas, cum  
per annos decem et octo Piscariensem  
rexisset Abbatjam migravit ex corpore. Cui  
Domnus Lupus Casauriensis Monachus, Abbas  
est quarto loco continuo substitutus. Anno  
itaque Dominicae Incarnationis nongentesimo  
decimo, Dominus Lupus Abbas pastorali cura  
suscepta adduxit in causam quemdam Waltarium  
contendentem rem proprietatis Monasterii  
in loco nomine Corneto. Quo rationabiliter  
in Curia superato possessiones ipsas in Monasterii  
Proprietatem refudit. Per quatuor  
annos Piscariensem rexit Abbatjam, et in pace  
mortuus est. 
916. 
V. ABBAS  ITT0. 
Cui continuo Domnus Itto in Abbatiatu  
quinto loco successit. Qui cum Abbatiae  
sibi commissae curam gereret anno ab Incarnatione  
Domni nongentesirno decimo sexto (quo  
anno Berengarius Regni et Imperii Coronam  
suscepit) praestarjam fecit cuidam Rotardo de  
rebus Ecclesiae in Casale de Colmeniano. 
Circa tempora vero ista supervenientibus  
Agarenis, gente videlicet pagana et crudeli,  
fuit Monasterii Sancti Clementis tanta depopulatio,  
ut nihil funditus in eo remaneret, et tota  
congregatio praeda hostium fieret. Tandem  
Christiani undique aggregati, auxiliante Deo,  
contra Agarenos pugnaverunt, ipsosque devictos  
a suis finibus expulerunt. Post quorum  
discessum praefatus Itto ad Monasterium rediit,  
et antequam ipse perdita recuperare, aedificia  
restaurare valeret, obiit. Vixit autem in regimine  
quinque annis, in dolore et aerumna,  
quia Ecclesiae sibi commissae destructionem videns  
eam, restaurare non potuit. Post mortem  
vero Ittonis Monasterium Sancti Clementis sine  
Pastore fuit, quia fratres erant dispersi, et res 
anihilatae, villae et castella destructa, et non  
erat in circumadiacentibus regionibus qui ei 
  |  
  |