: De secretis mulierum

Pag 8


Sint bullita parum. Mirtus sit potus earum
Istud fomentum sit eis persepe iumentum.
Aut sic: pulegium sumas cum lanceolata
Et soleas veteres, decoctis fiat ut ex his
Sic subfumigium. Cineres de caulibus inde
Commisce vino calido, formabis et inde
Tentam, sitque modo digiti formata minoris
Quam lini pannus involvat, adhucque tepentem
Immittat vulve sic ut prediximus ante.
Aut hoc: cervinum cornu cum semine rasum
Urtice morientis, aqua mixtum pluviali;
Aut dabis in potu vel vinum quod coque succo
Cum centifolii; solus quoque, succus eisdem
Optimus est: emoroidas et menstrua siccat.
Sed non omittas quod frigiditate gravatas
Confortat plures subfumigium preciosum
Quod nardi spica dent atque storax calamita,
Et nux muscata, garofila pondus ad equum.
Cetera plura quidem que frigiditate gravatis
Humiditate simul prosunt: purgatio recta,
Balnea cum siccis herbis et sicca dieta,
Phlebotomia manus aut armi congrua, sive
Vitrea ventosa mammis subiecta iuvabit.
His habitis recte, conceptio iure sequetur.
CAP. 12. Sunt alie quedam solito que tempore mensis
Menstrua pauca nimis vel nulla videntur habere.
His inducendo sic auxiliemur honeste:
Accipe radicem salicis rubee mediano
Cortice mundatam; pistans infundito vino,
Quod modice tepidum patienti mane propina.
Hic etiam potus in mensa sepe bibatur.
Sit cibiis hic talis: rubeam si conteris herbam
Cum tritici simila miscens ovique vitellum,
Crispellas indo facias que sepe iuvabunt.
Illud idem faciet si se subfumiget illa,
Balsama sique bibant cum vino, menstrua ducent.
Hoc operatur idem iam fomentatio scripta
Ex herbis calidis que promptius invenientur.
Flebotomia pedum multum conferre solebat.



185




190




195




200




205




210




215




220
Torna all'inizio