que fuit antiqua, que vadit ad ipsam piscinam iam dicti monasterii, 
et decernit vias ipsas terras, et vualdu antedicti monasterii, 
et aliam terram prefati cenobii, que dicitur de Tortora, 
et terras aliorum hominum, que ibi affines sunt, et sicut incipit 
super ipsam piscinam, et qualiter revolvit circa ipsam terram de 
eodem vualdo, et iam dictam terram, que dicitur de Tortora, 
et vadit ad ipsum Pantanum predicti monasterii, et qualiter vadit 
et pergens per ipsum Pantanum, et silvam, et paludem usque 
in ipsum Frigidum; a quarta autem parte usque in iam dictum 
Frigidum, et predictum Laneum cum omnibus, que infra has 
fines consistent vel manent; sed cellam Sancti Vincencii infra 
civitatem Neapolim; cellam Sancti Vincencii de Cume; Sancti 
Petri cellam iuxta civitatem Beneventanam, prope fluvio Sabbati; 
cellam Sancte Marie de Castaneto, que est in castro Piniano; 
cellam Sancti Marci de Petra Cutilia; cellam Sancti Petri de Vipera 
cum ipso casale, qui dicitur Leoni; cellam Sancte Marie 
de Planisi; cellam Sancti Iohannis de Lucere; cellam Sancte Marie 
de Quinque Milia; cellam Sancti Vincencii de Telese; cellam 
Sancti Iohannis de Lisine cum ipsa molina; cellam Sancti Eleutheri 
in Fundiliano; cellam Sancte Marie de Loco Sano; cellam 
Sancti Vincencii de Tocco; cellam infra Salernitanam civitatem 
in honore sancti Georgii constructam, cum omnibus suis pertinenciis; 
cellam Sancti Valentini in fluvio Bixentino; Sancti Vincencii 
cellam in fluvio Tusciano; cellam Sancti Vincencii in 
fluvio Tensa, et omnia ad iam dictam abbaciam pertinencia, cum 
omnibus aliis cappellis et pertinenciis earum, cum castellis, villis, 
casis, massariciis, mansis, silvis, pascuis, venacionibus, piscacionibus, 
vineis, arbustis, pratis, servis, ancillis, aldionibus, aldianis, 
redivicionibus, nec non cum omnibus, que dici et nominari
  |  
  |