n. 1
Utinam in magnis a nobis gratiam sentiretis, quam in
minimis ex innata vobis benevolentia memoratis. Bonarum
quippe mentium est, non quid fiat, sed quo animo
fiat attendere, et obsequentium debitum gratiam reputare.
O quantum debet vobis Ecclesia! O quantum vobis civitas
Capuana tenetur, quia non a civitate vel provincia laudem,
sed civitati et provinciae laudis titulum acquisistis; ut
jam non Petrus a Capua, sed a Petro Capua latius agnoscatur!
Felix radix quae fructiferum protulit palmitem,
felix vinea quae vinum praecipuum germinavit! Grates
ergo vobis referimus quod a nobis requiritis gratiam, et
quod mandastis implevimus gratiose ; rogantes ut Ecclesiae,
matris vestrae, non sitis immemores, cujus vos in
sacramentis ecclesiasticis ubera lactaverunt.
n. 2.
Satis praeclaros alumnos longe lateque per orbem
naturae praegnantis peperit uterus, et plurimorum pectoribus
|
|