Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 156


tacita. Quamvis enim ex quadam parte antiquis
Patribus essent cognita, plene tamen a nullo fuerunt
scita, quoad usque suo tempore per Jesum Christum
fuerunt revelata.
10. Per Scripturas prophetarum . Scripturas prophetarum
revelavit Christus apostolis suis, sicut in
Evangelio legitur: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent
Scripturas
, etc.
11. AMBROS. Per Jesum , id est, per Jesum Christum;
quia, ut alia taceam, ipse praecepit gentes
baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,
ubi praecipue commendata est hujus individuae gloria
Trinitatis.
12. Cui honor . Quod vero additum cui , ut diceret
cui, cum sufficeret si dictum esset, ei autem gloria ,
inusitatam nostrae linguae indicat locutionem non
sensum quem requiramus vel de quo ambigamus
insinuat.

Torna all'inizio