tempus, de omnia aliquid retollere, seu contrariare, aut amplius 
censum super imponere presumserimus, nisi tantum quantum 
suprascriptum est, aut si ab omnis homines defensati non 
fuerimus, nomine pene nos vobis componee promittimus de auro 
libre .III., et post penam solutam numquam mihi Roffridus venerabilis 
abbas, vel meis successoribus liceat nolle quod semel voluit, 
set omnia a me facta, salvo nomine, firmiter, adque inviolabiliter 
conservare promittimus perennis temporibus. unde pro 
stabilitate vestra Rachisi clerico et notario scribendum rogavi. In 
anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi anni sunt nongentesimo 
octuagesimo octavo, et die [.....] mense novembris, 
per indiccione secunda. Actum in Marsi. Ego qui supra Roffridus 
abbas. Ego Adeodatus prepositus. Ego Pandolfus monachus. 
Ego Pascasius sacerdos et monachus. Ego qui supra 
Rachisi clericus et notarius complevi et redidi. 
NOMINA IN SERVORUM DE FLATURNO. 
IN nomine Domini. Temporibus Ludovici Lotharii filius, anno 
in Dei nomine imperii eius vicesimo .V.°, et tercia die mense 
marcii, per indiccione .VII.a, et temporibus domne Ermingunde, 
abbatisse de monasterio Sancte Marie de Apinianici, unaque per 
voluntate Petri prepositi breviaverunt ipsi servi, qui pertinentes 
sunt de ipsa cella Sancte Marie de Flaturno: in primis, de villa 
Salectu: Lanfredus; Tespaldus; Guallepertus; Lupus de Ansalinu;
  |  
  |