Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 121


Cedrus.
I.
Propter geminam victoriam quam palma et oliva mihi
de invidis prebuerunt exaltati sunt libri mei sicut cedrus
Libani et quasi plantacio rose in Jericho.
Unde librum presentem cedrum appello, quoniam hoc
est dignus nomine nuncupari, vel cedrus dici merito potest
per quamdam similitudinem effectus. in hoc siquidem libro
de statutis generalibus et laudamentis tractatur, quorum
auctores videntur ubique terrarum exaltari ut cedrus, cum
inter alios conponendi generalia statuta et pronuntiandi
laudamenta recipiant potestatem. cedrus quidem est Libani
fructus qui propter aureum quem obtinet colorem et per
quamdam saporositatem dominabilis acetositatis universos
excedit in pulcritudine fructus. unde magnis viris et dominabus
specialibus exhibetur. infra ipsius nempe corticem
contritum ponitur marmor cum aliquot speciebus ad bulliendum,
sicque fit indecitrinum unguentum quod facies
subtiliat et clarificat dominarum, et vulnerata corporis loca
peculiariter cicatricat.
II.
Pertractato libri prologo duxi capitula regulariter ordinare,
ut in omnibus notitia facilior habeatur. quid sit
generale statutum. unde dicatur. quibus liceat facere statuta
et infringere, qualiter debeat talia conponere statuta
dictator.
III.
Generale statutum est proprie lex imperialis que debet
ubique terrarum generaliter observari. set hic proprie
dicitur generale, nisi ad restrinctionem intelligatur,
ut sit minus vel parum generale.
Statutum igitur hic potest taliter diffiniri. statutum est
quedam verborum series in scriptis redacta, in qua

Torna all'inizio