Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 468


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de traductione carnis a parentibus, per quam originale peccatum
trahitur; et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum alimentum in veritatem
humanae naturae convertatur. 2. Utrum ex alimento semen decidatur.
ARTICULUS 1
Utrum alimentum transeat in veritatem humanae naturae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod alimentum in veritatem humanae naturae non transeat.
Quidquid enim sumptum emittitur, ad veritatem humanae naturae non pertinet,
quae semper eadem manet. Sed omne quod per os sumitur, in ventrem vadit, et
in secessum emittitur, ut dicitur Matth. 15. Ergo nutrimentum quod per os sumitur,
in veritatem humanae naturae non transit.
2. Praeterea, veritas uniuscuiusque rei est in eo quod secundum speciem est.
Illud autem quod per modum nutrimenti advenit, per modum materiae se habet,
ut in 2 De gener. dicitur. Sed caro secundum materiam non fit caro
secundum speciem, ut ex 50 De gener. patet. Ergo nutrimentum in
veritatem humanae naturae non transit.
3. Praeterea, illud ad veritatem humanae naturae pertinet in quo calor conveniens
radicatur. Sed tale humidum, ut medici dicunt, consumptum non restauratur,
ut patet in his qui tertia specie hecticae laborant, quae incurabilis est ex eo
quod tale humidum non restauratur. Cum igitur omne illud in quod alimentum
convertitur, post consumptionem restaurari possit, videtur quod nutrimentum in
id quod proprie ad veritatem humanae naturae pertinet, non mutetur.
4. Praeterea, omne id in quod cibus convertitur, etiam per calorem continuo
agentem dissolvitur, ut fluens et refluens idem iudicetur. Sed non potest esse
quod totum quod est in corpore, sit fluens et refluens, ut probabitur. Ergo oportet
aliquid in corpore esse manens, in quod alimentum non convertatur. Hoc autem
praecipue ad veritatem humanae naturae pertinet. Ergo alimentum in id quod
per se est de veritate humanae naturae, non mutatur. Probatio mediae. Si non
esset aliquid permanens fixum in corpore humano, tunc contingeret quod quaelibet
pars eius posset evanescere, aliquo alio in eius locum substituto; et per eamdem
rationem sic contingeret in toto sicut in qualibet eius parte. Contingeret
ergo quod de illa materia quae primo fuit in corpore alicuius hominis, nihil in
fine remaneret. Sed varietas individui est ex varietate materiae. Ergo non esset
unus numero homo in fine vitae et in principio; quod est absurdum.

Torna all'inizio