| Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris | 
| HELYCON Boetie mons est Musis dicatus celebrisque poetarum
 carminibus, ex quo inter alia flumina Permessus
 egreditur.
 EMIMEDIMNUS mons est Hyberie Pontice.
 EMOCHI montes sunt Yndie.
 EMODUS mons pars Caucasi creditur, quem cum superioribus
 quos Emochos vocant idem credo.
 HEMUS mons aliqui dicunt Thessalie sit et in eo locum describunt
 qui Tempe dicitur, alii vero Thracie attribuunt.
 Huius celsitudinis adeo grandis fama fuit ut crederetur ex
 huius vertice Adriaticum et Euxinum mare posse discerni,
 quod experturus Philippus Demetrii filius Macedonie rex illum
 conscendit, nec absque labore plurimo. Nam circa medium
 adeo ramorum arborum innexione densum invenit ut
 preter impeditum iter non nunquam celum vix cernere posset;
 et cum post diem tertiam ab incepto a radicibus itinere devenisset
 in culmen contecta nebulis omnia comperit et vulgate
 opinionis omnia falsa, et sic spe frustratus duabus aris Iovi Solique
 in vertice consecratis descendit. Hic una cum Rodope
 et Orbelone sacris Liberi patris et Menadum cetibus, Orpheo
 vate primum iniciante, celebris fuit; qui, vasto iugo procumbens
 in Pontum, oppidum habuit in culmine Aristeum. Volunt
 alii quod Hemus ea in parte quam aratores celebrant
 Scythe ostendat tumulum Polydori ubi Gerania urbs, quam
 vocant barbari Caciton, et ex ea ferunt Pigmeos fugatos a
 gruibus.
 EOS mons est ad Arabicum mare.
 EPOPON dudum mons Pitecusarum insule Campano fuit in
 sinu, ex quo cum repente flamma emicuisset, in processu campestri
 solo equatus est.
 HERACLEUM promontorium est Colcorum.
 ERCINIUS Germanie mons insignis est.
 ERIDANUS mons est Dyrrachii.
 ERIMANTUS mons in Arcadie finibus constitutus est, in quo
 Hercules aprum cuncta vastantem vivum cepit eumque Euristeo
 detulit regi.
 ERIX Sycilie mons est Drepano propinquus, cuius in summitate
 | 
 |