Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 600


per se conveniat quod sit principium humanae naturae, sed per accidens tantum.
Illud autem quod est per accidens, non causat variam habitudinem individui
ad naturam speciei, inquantum species est. Ergo ex hoc non sequitur quod
Adam potuerit inficere naturam humanam, cum et alii possent.
SED CONTRA, Roman. 5, 12: «Per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit»; et loquitur de peccato originali, ut supra dixit Augustinus. Ergo tantum
ex primo parente traducitur peccatum originale, et non ex peccatis proximorum
parentum.
Praeterea, originale ex actu originis causatur. Sed actus originis est uniformis
et unus in tota natura humana. Ergo oportet quod infectio quae ex eo consequitur,
non in diversa principia, sed in unum tantum reducatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, nullus defectus traducitur
de necessitate ex parente in prolem, maxime qui ex parte animae se teneat, nisi
qui naturam speciei respicit. Defectum autem ad naturam pertinentem solum
primum peccatum induxit: ipsum enim discontinuavit adhaesionem hominis ad
Deum. Ex hoc autem quod continue homo Dei adhaerebat, haec virtus illi indita
erat ut sub obedientia rationis continue subderentur inferiores vires, et sub
obedientia animae corpus, propter hoc scilicet quod ratio suo superiori continue
subdita fuerat. Intercisa autem prima obedientia per hoc quod ratio primi
hominis a Deo aversa est per peccatum, consecuta est disturbatio ordinis in
inferioribus viribus ad rationem, et corporis ad animam. Sequentia autem peccata
non sunt causa huius intercisionis, scilicet rationis humanae ad Deum:
quia sive alii homines peccarent, sive non, semper hoc remanebat in natura
humana quod aliquando ratio hominis a Deo aversa fuerat. Sed ex aliis peccatis
relinquuntur defectus et corruptiones personam respicientes, inquantum qui
peccat, efficitur pronior ad peccandum: et ideo peccata actualia proximorum
parentum nullo modo in filios transeunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio generantis ad genitum, per se
loquendo, est in natura speciei; quia generans univocum generat sibi simile in
specie. Contingit autem quandoque quod etiam in accidentibus individui sit
assimilatio filii ad patrem; sed hoc non est nisi in accidentibus corporalibus, ut
quod podagricus generet podagricum; non autem in accidentibus animae: non
enim musicus generat musicum, sed rationalis rationalem. Peccata autem
proximorum parentum nihil in naturam corruptionis inducunt, inquantum natura
est: quia natura iam corrupta est, secundum quod corrumpi potuit, per peccatum

Torna all'inizio