Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 131


licias exire presumat, nisi tum cum ego mandauero, ut,
cum necessitas ingruerit, habeamus uos in tutum refugium firmitatis,
subsidium etiam, et castellum. Ego habebo autem mecum
certos internuncios, qui de me ad te uadant et ueniant, ferant et
referant continuum statum belli et quid te facere oporteat secundum
belli successus. Tu etiam eris cum comitiua tuorum in
vigili et circumspecta custodia ne aliquo dolo, astucia, siue fraude
hostes nostri nobis bellantibus ciuitatem nostram inuadant, intercipiant,
aut predentur, et tu sis eis murus semper oppositus, letaliter
ledens illos, et nobis sis in columpna regiminis et securitatis
auxilium. Cui rex Priamus: "Fient omnia, karissime fili, ut disponis.
Non enim est michi, post deorum auxilium, spes alia neque
fides nisi in tue uirtutis brachio et in tui prouidi sensus gubernacione
discreta. Diis humiliter supplico ut te michi seruent incolumem et
ab omnibus tueantur aduersis. "
Et sic Hector, a patre licencia postulata, discessit et aciei sue quam
sibi parauerat se coniunxit. Erat enim Hector in multa uirtute
magnanimus, in bellis inuictissimus, et fortissimus preliator et regiminis exercitus sapientissimus dux et principes. Signa autem eius
armigera, que in scuto gestabat, talia pingebatur in armis ipsius.
Erat enim eius campus totus aureus siue flauus et in medio eius
vnus leo tantum rubeo colore depictus. Hic in nomine deorum
portam egreditur ciuitatis in comitiua suorum, uexillis expansis,
et licet fuerit in exeundo ultimus, omnes precedentes acies sua
uirtute trascendens peruenit ad primam et, preponendo se prime,
factus est primus.
Mulieres autem nobiles que in ciuitate remanserat, omnes ciuitatis
muros ascendunt ut ex eis uidere ualeant belli conflictus. Illic
filie regis Priami cum magna Helena coadscendunt, que dum de
multis in corde suo nimium trepidaret, timor et dubitacio in ea
ymaginaciones diuersas et uarias generabant.
Licet enim Hector suas acies sic ordinasset, numquid Agamenon negligens extitit uel remissus in ordinacione suarum? Sane de
gente sua xxvi acies ordinauit. In quarum prima Patroclum ductorem

Torna all'inizio