Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 596


linteum pictori detraherem pingendum, dominus meus michi obviavit et, quo tenderem, requisivit.
Cui cum vie causam apperuissem, a me peciit pannum et ipsum michi venerabili sua facie reddidit
insignitum. Ymaginis ergo huius aspectum si dominus tuus devote intuebitur, continuo sanitatis beneficio
pocietur. Cui ille: Estne huiusmodi ymago auro vel argento comparabilis? Cui illa: Non, sed
pio affectu devotionis. Tecum igitur proficiscar et videndam Cesari ymaginem deferam et revertar.
Venit ergo Volusianus cum Veronica Romam. Dixitque Tyberio imperatori: Iesum a te diu desideratum
Pilatus et Iudei iniuste morti tradiderunt et per invidiam cruci patibulo affixerunt. Venit
mecum matrona quedam ipsius Iesu ymaginem deferens, quam si devote prospexeris, mox sanitatis
tue beneficium obtinebis. Cesar igitur pannis sericis viam sterni fecit et ymaginem sibi presentari
precepit. Qui mox, ut eam fuit intuitus, sanitatem est pristinam assecutus. Poncius igitur Pilatus
imperio Cesaris capitur, Romam perducitur. Audiens Cesar Pilatum Romam advenisse, nimio contra
eum furore repletus, eum ad se adduci fecit. Pilatus autem tunicam Domini inconsutilem detulit, quam
indutam coram imperatore portavit. Mox ut imperator eum vidit, omnem iram deposuit et ei protinus
assurrexit nec sibi in aliquo loqui prevaluit. Et qui in eius absentia videbatur tam terribilis et
severus, nunc in eius presentia invenitur quodammodo mansuetus. Cum eum licentiasset, mox contra
eum terribiliter exardescit, se miserum clamitans, quod ei furorem sui pectoris minime ostendisset.
Statimque reum revocari fecit, iurans et contestans, quod filius mortis est, nec fas sit eum vivere
super terram. Qui ut eum vidit, continuo eum salutavit et omnem animi ferocitatem abiecit. Mirantur
omnes, mirabatur et ipse, quod sic contra Pilatum, dum abesset, excandesceret, et dum presens esset,
nil ei aspere loqui posset. Tandem divino nutu vel forte alicuius Christiani suasu ipsum illa tunica
expoliari fecit et continuo eum pristinam ferocitatem animi mox resumpsit. Cumque de hoc
plurimum admiraretur, dictum est sibi, quod illa tunica fuisset domini Iesu. Tunc imperator ipsum
in carcerem recipi iussit, donec ad sapientum consilio deliberaret, quid de eo fieri oporteret. Data est
igitur sententia in Pilatum, ut morte turpissima dampnaretur. Audiens hoc Pilatus cultello proprio
se necavit et tali morte vitam finivit. Cognita Cesar morte Pilati dixit: Vere mortuus est morte turpissima,
cui manus propria non pepercit. Mole igitur ingenti alligatur et in Tyberim fluvium inmergitur. Spiritus
vero maligni et sordidi corpori maligno et sordido congaudentes et nunc in aquis mare raptantes mirabiles
inundationes in aquis movebant et fulgura et tempestates, tonitrua, grandines in aere terribiliter generabant,
ita ut cuncti timore horribili tenerentur. Quapropter Romani ipsum a Tyberi fluvio extrahentes
derisionis causa ipsum Vigenna deportaverunt et Rodano fluvio inmerserunt. Vigenna enim dicitur quasi
via gehenne, quia locus maledictionis. Sed ibi nequam spiritus affuerunt, ibidem eadem operantes. Homines
ergo illi tantam infestationem demonum non ferentes vas illud maledictionis a se removerunt et illud
sepelliendum Losannie civitati territorio commiserunt. Qui cum nimis infestationibus gravarentur, ipsum
a se removerunt et in quodam puteo montibus circumscepto inmerserunt, ubi adhuc relactione
quorundam quedam diabolice machinationes ebulire videntur. Nota cum, quia in Hystoriis scolasticis
legitur, quod Pilatus a Iudeis accusatus est apud Tyberium de violenta innocentum interfectione,
et quia Iudeis reclamantibus ymagines gentilium in templo ponebat, et quia peccuniam repositam in
corbonam in suos redigeret usus, inde faciens aqueductum in domum suam, et pro hiis omnibus
deportatus est in exilium Lugdunum, unde oriundus fuerat, ut ibi in obprobrium gentis sue moreretur.
Potuit esse, quia primo iam edictum declarata, ut Lugdunum in exilium deportaretur, et ante reversionem
Volusiani ad imperatorem ibi fuerit deportatus, postmodum Tyberius audiens, qualiter Christum
occidisset, ipsum de exilio educi et ad se Romam adduci fecit. Eusebius autem et Beda in suis cronicis
non dicunt ipsum in exilio relegatum, sed tantum, quod in multas calamitates incidens propria se manu
peremit.

XIIII. De Tito, Vespasiani filio, imperatore.


Anno ab incarnatione Domini LXXXII. Titus Vespasiani filius regnavit apud Romanos an. II
et men. II. Qui fuit Greca et Latina lingua dissertissimus, facundus, pius, largus, dicens nullum debere
tristem ab imperatore discedere; unde cum quadam die recordatus fuisset in cena se nil illo die cuiquam
prestitisse, ait: Amici, hunc diem perdidi. Huius temporibus Cletus, et quem Petrus presbyterum
fecit, successit post Petrum papam.

Torna all'inizio