Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 17


ut audaciores redderet, jam quis esset, aperuit. Guiscardus inquit: "Adsum particeps laboris
vestri! Sine me nil periculi patiemini. Forti animo estote, et insurgamus hostibus! Nam
Deo, fortuna prosperante, facile praevalebimus!" Hoc dixit; et hostibus cum maximo
furore occurrens, dum certat, multos perimit, plures capit, reliquos fugat, victor efficitur.
Sicque, triumphalibus spoliis captis, de peditibus suis equites fecit; denique jam securus,
captivos secum ducens, praecedit, paucis, qui praedam post se ducant, relictis. Milites vero
sui, cum jam lux esset et eos ita armatos usque castrum adventare cognoscerent, hostes
suspicati, dominum suum, ubi esset nescientes, per totum castrum clamore requirunt. Non
invenientes, turbantur; audacter tamen castro prosilientes, illis, quo hostes suspicabantur,
occurrere accelerant. Porro Guiscardus equum, in quo sedebat, calcaribus urgens, alta voce
Guiscardum ingeminando accurrit. Sicque, agnitus ab illis, de praesentia sua et de felicitate
fortunae omnes hilares reddit. Redarguitur tamen plurimum ab ipsis, quod talia praesumpserit,
et ne ulterius praesumat, admonetur, ne forte fortuna, quae nunc arrisit, postmodum, si
temptetur, in pejus cedat. Sic castrum praeda et redemptione captivorum ditans, Calabros
crebris incursionibus plurimum lacessivit.
XVII.- Qualiter vero Petrum de Tira, qui apud Bisinianum morabatur, acceperit,
silentio praetereundum non est. Erat quippe idem Petrus ditissimus civis bisinianensis, sed
et, consilio et virtute caeteris perpollens, omnibus principabatur. Soliti autem erant multotiens
convenire hic et Robertus Guiscardus, quasi ad placitum, de pluribus controversiis, quae
inter suos eveniebant. Porro Guiscardus, cum sciret eum maxima pecunia abundare et
prae caeteris castro dominari, coepit animo tractare, qualiter posset castrum obtinere et pecuniam,
quam possidebat, abstrahere. Quod secum diu revolvens, tandem, consilio cum suis
habito, quadam die, nullo foedere interposito, extra castrum Bisinianense, in campo, in quo
colloqui consueverant, cum convenissent, Guiscardus, videns maximam multitudinem cum Petro
venisse, nuntio praemisso, mandat, se illi multitudini intermisceri nolle, ne forte inter ipsos
tumultus ex aliqua re fieret: sed, longius promotis utriusque partis sociis, ipsi duo in medium
collocuturi convenerunt. Praedixerat tamen suis quid facere disponebat, ut, cum necesse
foret, sibi citius auxilium praeberent. Assentiente itaque Petro his quae a Guiscardo
mandata sunt, sibi minus prospiciens, sociis a longe dimissis, ipse medio loco Guiscardo
obvianti accelerat. Considerantes igitur et diu sibi ad invicem colloquentes, cum jam discessuri
assurgerent, Guiscardus, enormitate et mole corporis illius inspecta, viribus suis minus
diffidens - erat enim in omnibus praesumptuosissimus et magnarum rerum audacissimus
attemptator - Petrum per medium corripiens, collo suppositum versus suos asportare coepit.
Accurrentibus itaque utriusque sociis, Bisinianensibus, ut Petrum eruerent, Normannis vero,
ut dominum suum juvarent, Guiscardus Petrum, enerviter reluctantem, interdum portando,
interdum volutando, interdum trahendo, usque ad suos perduxit. Calabrenses vero, de Petro
jam desperantes et pro ipso cum Normannis minime certare praenitentes, fugiendo sese

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio