Solutio
Respondeo dicendum, quod ad felicitatem seu ad beatitudinem aliquid pertinet
quod est de substantia eius, sicut visio Dei, gaudium, et huiusmodi; aliquid
autem correspondet sibi per modum congruentiae, sicut beatitudini sanctorum
respondet locus excellentissimus, qui est caelum empyreum. Ita etiam ad statum
innocentiae, in qua quodammodo homo beatus erat, ut dicit Augustinus,
quaedam pertinebant quasi essentialiter, sicut immortalitas, et obedientia
virium inferiorum ad rationem, et huiusmodi; sed quaedam alia pertinebant
per modum cuiusdam congruentiae. Immortali enim vitae et ab omni
inquietudine segregatae debebatur locus temperatissimus et deliciis plenus,
qualis est paradisus terrestris. Unde sicut post peccatum deiectus est a statu
illo innocentiae in quem elevatus erat supra conditionem naturae suae absolute
consideratae; ita etiam et locum amisit qui illi excellentiae debebatur; et in
locum ubi formatus fuerat, deiectus est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod paradisus terrestris quamvis non serviat homini
quasi in usum eius veniens, servit tamen sibi ad instructionem eius proficiens;
sicut homo ex hoc ipso quod in Scriptura cognoscit se tali loco per peccatum
privatum, ad peccatum vitandum incitatur, et ad miseriam suam cognoscendam.
Ad secundum dicendum, quod sicut peccati infectio non venit ad creaturas alias
nisi per creaturam rationalem peccantem; ita etiam illa infectio sive corruptio
non in irrationalis creaturae poenam ordinatur; unde non oportet quod locus
ille per peccatum inficiatur in quo homo et Angelus peccavit, scilicet paradisus
terrestris, et caelum empyreum, sed illa loca quae peccantibus deputata sunt
post peccatum.
Ad tertium dicendum, quod illa impedimenta ratione quorum inaccessibilis
dicitur paradisus terrestris, forte hic gladius flammeus vocantur: quia praecipue
locus ille inaccessibilis videtur propter intemperatum calorem in locis
intermediis; et ideo non sequitur quod huiusmodi impedimenta superflua sint.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo post peccatum lignum vitae sumpsisset,
mortem evadere non potuisset; potuisset tamen mortem differre; ita ut
vita eius auxilio ligni vitae prolongaretur, sicut de Enoch et Elia creditur, et hoc
homini non expediebat, ut tamdiu in hac misera vita permaneret. Et verba illa
Domini sunt magis accipienda per modum compassionis quam insultationis. Vel
potest dici sicut dicit magister in littera.
Ad quintum dicendum, quod etsi homo ante peccatum de ligno vitae sumpsisset,
non tamen immortalitatem consecutus fuisset, quam lignum vitae conferre non
potuit, nisi frequenter sumptum. Et ideo etc.
|
|